Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
praesumatis. Praesentes quoque, si secus feceritis, quod tamen non credimus, post ipsarum literarum ostensionem, in exhibentis manibus volumus remanere. Datum Pragae, in vigilia fesli Beati Bartholomaei Apostoli. Anno Domini MCDXXXVII. Piegnorum nostrorum Hungariae anno LI. Romanorum XXVIII. Bohemiae XVIII. Imperii vero V-o. Titulus: Reuerendo in Christo Patri et Domino Fratri Henrico Episcopo Ecclesiae Quinqueecclesiensis ac honorabilibus de Capitulo eiusdem, fidelibus nostris, nobis dilectis." Apud Lucam Wadding ad a. 1437. nro IX. CDXXVIII. Jdem Sigismundus Marczaliis Ciuitatem VerScze oppignoratam , in praemium seruitiorum, iure perpetuo donat. A. 1437. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae elc. Rex praesentium tenore significamus, quibus expedit vniuersis; Quod quamuis larga imperialis , regalisque munificentia singulis suis subditis , quos ipsa operum eflicacia sibi fideles ex animo repraesentat, semperse exhibeat gratiosam; attamen ijlis singulari quadam liberalitate, brauio retributiuo, promtior assistere solita est; quorum affluens lidei sinceritas ne dum praestitis placere cupit obsequiis , verum potius plunbus in antea praestandis speratur indubie placitura. Sane considerantes, pensan. que et animaduertent. mullifariam, feruidamque et firmam gratae fidelitatis purilalem, multimodaque fidelium seruitiorum merita , fidelium nostrorum, sincere dilectorum, magnificorum Einerici et Joannis, filiortira quondam Nicolai Vajuodae de Marczaly, Magistrorura Janitorum, nostrae Maiestatis , quibus ipsi a pluribus post se se iam conse-