Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Anno 1436. CCCLVI. Sigiamundus Bohemorum ac Morauorum cum Patribus Concilii Ba­sileensis compacta publicis tabulis Jirmat. A. 1436. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus , ae Hungariae, Bohemiae, Dal­matiae, Croatiae etc. Rex. Quia Dominus noster Je­sus Christus, Dei, hominumque mediator, salutis curam ex iniuncto Altissimi gerens humanae , labo­rem sustinens alrocem pro ea dira pati voluit, simul et morte turpissima occumbere non est dedignatus, puta, vt vtraque in vnum correpararet. Cuius qui­demexemplo, veluti Magistri et Ducis per optimi, et dignitate Imperiali nobis ab vniuersorum Domino deposita et commissa, bonum pacis, vnitatis et con­cordiae, amplexantes, cum post quacdam compa­ctata inter Legatos sacri Concilii Basdeensis, ipsum­que regnum Bohemiae et Marchionatus Morauiae, in Praga scripta et consignata recessum est, vt aliis bene dispositis et deductis, pro regni Bohemiae et Marchionatus Morauiae expurgatione, per sacrum Concilium Basileense, nostram quoque prouidenti­am imperialem, vti melius fieri poterit, prouidea­tur. Adhuc tamen, quia difficultates variae inter Legalos sacri Concili Basileensis ex parte vna, et generosos ac nobiles Barones Pragam, strenuos, famosos, Reuerendos ac prudentes Nuncios vice re­gni Bohemiae, pridem ad nos destinatos, parte ex altera ortae fuissent, et crebro pullulassent, ani­mum, cor simul et hurneros curae diligenti et forti­tudini anxiae supposuiraus, pondus diei et aestus ferentes, vt diuisa in vnum, aduersa in consona, aspera in plana, et longe distantia in combinata,

Next

/
Thumbnails
Contents