Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

simul pariterque in sanctam et beatam reduceremus vnionem, cum nos pacem et tranquillitatem ipsius regni, quod semper amauimus atque Coluimus, cordintime afTectantes, volentes futuras dissensiones et controuersias, quibus subditus populus posset quomodolibet conciliari, conuenientibus remediis praemunire, nonnullisque remanentiis, quibus in Compactatis, pro pace regni non videbatur suffici­enter prouisum , salubriter prouidere, cum praefa­tis Ambasciatoiibus regni et Marchionatus, ad lau­dem Dei, pacem ipsius regni et omnium circumia­centium nationum, et totius populi Christiani, ac salutem innumerabilium animarum. In nomine Do­mini notum facimus vniuersis et singulis, quod ad infra scriptas conclusiones consensimus et praesenti­bus consentimus: Frimo non conferantur in re­gno Bohemiae ac Marchonatu Morauiae , sed o­mnino ius collationis eorumdem ad regni Bo­hemiae, incolas regni Bohemiae, ac Marchiona­tus Morauiae , iure perpetuo debebit pertinere. Personae etiam saeculares et spirituales extra re­gnum vel Marchionatum nec cilabuntur , nec iudica­buntur, sed vna quaeque persona iurisdictioni sui praefecti praepositi in praefatis regno et Marchiona­natu subiecta erit et contenta de eadem gaudebit, Libertatibus tamen Archiepiscopatus Pragensis et priuilegiis in via appellationis, a sibi subiectis Epi­scopatibus saluis et illibate conseruatis. Insuper Communicantes sub vna specie in saepetactis regno et Marchionatu, ne confusa sequatur permixtio, conlra proprias illorum voluntates, et libertates, non sustinebuntur, sed duntaxat in locis, in quibus dupplicis speciei, temporibus retroactis, non serua­batur, sustinebuntur. Et vt materia occasione liti-

Next

/
Thumbnails
Contents