Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Hungariae vtiraur, munimine roboratas. Datum Posonii in festo B. Martini Episcopi et Confessoris. Anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. B.egnoruin nostrorum Armo Hungariae etc. Quadragesimo nono, Romanorum vigesimo sexto , Bobemiae decimo sexto, Imperii vero tertio." Ex authographo Wagner Anal. Scepus» P. I. p. 55. sqq. CCCXV. ldem Sigismundus Jacobum de Marchia, ad conuertendos aut confirmandos Bohemos, feztinanter euocat. A. 1435. Sigismundus, Dei gratia, R.omanorum Imperator semper Augustus, Hungariae , Bohemiae , Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Reiigiose et Deo deuote Vir nobis sincere et dilecte. Quia nunc nonnulli Barones, et milites ac Ciuitatenses, Boemi de regno nostro Boemiae, per vniuersitatem Boemorum ad nos missi, apud nostram in hoc loco existunt constituti Maiestatem, proptereaque persona vestra pro reportando per veslri medium , Deo praeuio , vt in Domino speramus, de eis fructu salutis, nobis plurimum est necessaria; ideo vestram requirimus et rogamus deuotionem , eidem committentes, quatenus statim agnila praesentium notitia , in curru et equis et expensis per fidelem nostrum reuerendum in Christo Patrem, Henricum Episcopum QuinqueEcclesiensem, si in ciuitate seu Dioecesi QuinqueEcclesiensi, sicut nobis dictum est, existis constitutus, vel Dominum Episcopum Bosnensem, si in Diaco es, quibus exinde sigillatim direximus scripta nostra , vestrae fidehtali assignanda , huc ad nostram quantocyus veniatis Maiestatem. Scripsimus enim, vt praefertur, et inandauimus peralias literas nostras praefatis Dominis Episcopis Quinque Ecclesiensi, et 43*