Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Bosnensi, vt aller eorum, m cuius videlicel Dioecesi nunc existis, in curru leui, et equis recentibus, atque expensis suis propriis, vos et vestram personam ad nostram conduci faciatis Maiestatem, aliud ergo in hoc non facturi. Datum in Tata, Sabbatho pooximo post festum beati Andreae Apostoli. Anno Domini MCDXXXV. Regnorum nostrorum Hungariae videlicet XLIX. Romani XXVI. Bohemiae XVI. Imperii vero III." Apud Lucam Waddiog ad an. 1435. nro IX. Fuit hic Jacobus, vulgo de Marchia, origine Picenus, Frater ordinis Minorum S. Francisci, a Pontifice ex Sjnodo Basileensi iterum Bosniam amandatus, a Patribus etiam Basileensibus pluribus commissis ornatus , a Tuartko, qui Osztoiae, hoc anno defuncto, Radiuoico ipsius filio profligato, pleno dominio successerat, Turcici iugenii Px-incipe, simulata fide susceptus, ob ea, quae passus fuerat impedimenta in partes Hungariae inferiores se retraxit (V. Farl. Tomo fV. p. 66. Du Fresne illyr. cap. IX. p. 121.) Bosnensis episcopus ante iam in Diako, locum Dioeceseos QuinqueEcclesiensis (confer. Dipl. Anni 1347. XXI. Martii) prouinciae Valkoensis residcntiam suam transtulit; ideo Episcopatus dictus est etiam Diacensis (apud Waddingum Tomo Xf. nro LXXVIl.) Distinctus a Sirmiensi, hic enim in vrbe, ac Comitatu cognomine resedit; ac saeculo demum XVII. est cum Diakovarensi coniunctus: Cf. Koller. Epis. Quinqueocclesiensis tomo III. p. 352. CCCXVI. Sigismundus R. H. Stephanum, Poharnok de Berzewicze, possessione Nyaragh , in Comitatu Borsod. donata remuneratur. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac llungariae, Boheraiae, Dalmatiae, Croatiae , etc. Rex Meraoriae commen-