Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
re antiquo in in certis Ciuilatibus, etlocis regui nostri Hungariae specialiter deputatis, et deponi et disligari solent, currus communes et leues pannis et aliis rebus venalibus, quae in talismodi curribus communibus et leuibus per fora liinc inde causa forizationis deferri consueuerunt, oneratos tam per se, quam alios mercatores mducere, et induci facere , deponereque permiltere , praedictasque negociationes, forizationes, et permutationes, in emtionibus scilicet et venditionibus buiusmodi rerum facere et exercere, exercerique et negotiari facere, ac disligare permittere valeant, atque possint; contradictione quorumlibet in liac parte non obstante. Item quod in praedicta ciuitate nostra Kesmark singulis annis, in cunctis festiuitatibus Beatae Mariae Virginis gloriosae, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum; nec non XIV. diebus easdem festiuitates praecedentibus, et aliis quatuordecim subsequentibus nundinae liberae , seu fora annualia , sub omnibus libertatibus et praerogatiuis, quibus nundinae liberae, seu fora annualia aliarum regiarum ciuitatum nostrarum celebrantur, absque praeiudicio nundinarum, seu fororum annualium locorum aliorum celebrentur; aliis etiam omnibus et singulis iuribus , libertatibus , immunitatibus et praerogatiui^, quibus ipsi ex diuorum Hungariae Regum , nostrorum scilicet et Praedecessorum, ac nostrae Maiestatis gratiosa concessione liactenus rite et legitime vsi fuerunt et gauisi; vli, frui, et gaudere valeant atque possinl, ex praesentis nostrae Maiestatis annuentia et gratiosa concessione speciali. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes concessimus literas nostras priuilegiales, praesentis nostri noui pendentis, dupplicis autentici sigilli, quo vl Rex