Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Wagnet- iuratus Ciuis praefatae ciuitatis nostraeK.esroark sujs et aliorum, quorum supra nominibus, nostro culmini prece subiectiua, vt infrascriptas praerogatiuas et libertates denuo et ex nouo eis concedere, ac nostris priuilegiis roborare dignaremur. Nos itaque, qui cunctorum fidelium nostrorum incommoditates imperialibus atque regiis solemus semper remediis restaurare, buiusmodi humillimis et deuotis supplicationibus eorumdem Nicolai Schwartz Judicis et Gregorii Wagner, Jurati Ciuis, culmini nostro, modo quo supra, porrectis, imperiali et regali pietate exauditis, clementer et admissis, praedictis Judici, Ciuibus, hospitibus, et incolis praetactae Ciuitatis nostrae Kesmark, ac eorumdem posteritatibus vniuersis, vt iidem sicut numero el personarum pluralitate, sic etiam fide et deuotione augeanlur, infra denotatas libertates et praerogatiuas, perpetuis successiuis temporibus vniuersis duraturas, denuo et ex nouo duximus annuendas, faciendas et concedendas, imo annuimus, et conced mus tali modo: Quod ipsi, in praedicta Ciuitate no stra Kesmark liberam stateram , siue mensuram ad ponderandum, et mensurandum res venales , aplas et necessarias instituere, inibique ceram, sebum, cuprum, plumbum , Chalibem ferrum et alias res venales ponderari et per ponderalionem vendt et erai solitas, per ipsos, et per quoscunque alios mercatores tam regnicolas nostros, quam forenses , ad praedictam Ciuitatcm nostram Kesmark apportantes et adclucentes ponderari, ac pro pannis et aliis rebus venalibus more alias solito coininutare, et vendere commularique et vendi facere permittere valeant, atque possint. Itein quod ipsi praeter currus magnos summarios, vulgo Mazas Szeker vocatos, q-ii muTom. X. Vol. VII. 43