Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
et nos tandem eidem vestre fidelitati noStrorum vlterioribus antidotorum premiis benigniter assurgamus. .Aliud non facturi. Datum in Dragothvn feria quinta proxima ante festuin beate Elene regine. Anno Domini MCDXXXV. Ex. originali. ccxcv. Jdem Sigismundus Comitissae Caeciliae, consorti Stephani de Rozgon , ob militarem audaciam, donationes ad dies vitae , ac viduitatis impertitur. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Au gustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit vniuersis : Quod nos ad singularem eomplacentiam nobis admodum grafae, Magnificae Dominae Caecilia vocatae, consortis nostri fidelis, dilecti Magnifici Stephani de Rozgon, Comitis Temesiensis, filiae vt puta PetriGroIT deZenth Gyurgh, tuin etiam consideratis atque circumspectis suislaude dignis obsequiis, quae eadem alias sub castro Galambocz, quod a nostra Maiestate expugnando obsidebatur, audacia, et agilitate strcnua exhibuit, et impendit; quorum aliqua in memorandam et recolendam eius gestorum commendationem, vt caeteris sexu foemineo constitutis cedat in exemplum, et promptioris audaciae praebeatur incitamentum, praesentibus duximusstilo dignae narrationis inferendnm : Tpsa namque Domina Comitissa nobis ct clicto Comiti Stephano , Domino et marito suo, alias cum no tris exercitibus in obsidione , expugnatione dicti Castri Galambocz, existentibus, et laborantibus, quae caeteris dominabus audacior et magis egregio ad castrum nostrum Zenth Laslovara vocaturo* ex opposito dicti