Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
castri Galambocz existaparte Danubii per nosaedificatum, venire, ausa est, et vnam Galeam nostram armatam inter caeteras inibi super fluuio Danubii habi» tam, nedum praetermissa muliebri, sexusque foeminei fragili tremula, et formidula condilione; sed et animo atque corde sumpto tironico , audacter condescens, et cum eadem in dicto Danubio hinc inde strenue modo currens, modoque discurrens, inchoatis belli praeludiis se ingerendo, plurimas peregit seramantias triumphales. De eadem quoque Galea aliquoties , imo vicibus frequentatis, ex pixidibus, seu Bombardis, balistisque, et aiiis ad id conquisilis ingeniis, ad ipsum castrum Galambocz contra Turcos, nostros scilicet aemulos , idem castrum tenentes, sa^ittari facere non expauit. Propter quod volentes ipsam Dominam Comitissam aliquo noslro fauore re gio prosequi, et dignae remunerationis antidoto praemiare , pro^eiusdem Dominae Comitissae commodiori vberionque et largiori status conseruatione quasdam possessiones N. N. N. N. N. N. N. N. N. ad manus nosti as certis et rationabilibus causis, vt fertur deuolutas et redacta, sirnul cum singulis ipsarum vtilitatibus et pertinentiis, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, syluis, nemoribus, vineis, et vinearum promontoriis, aquis, fluuiis, piscims, piscaturis, aquis, aquarumque decursibus, irolendinis, molendinorumque locis, et generaliter quarumlibet vtilitatum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem N. N. de iurc spectantibus, sub ipsarum, et eorumdem veris metis et antiquis Jimitibus, quibus eaedem et ipsa per priores ipsarum et eorumdem possessores rite tentae fuerint etpossessa, ex certa nostrae Maiestatis scientia, et anirno deliberato, praefatae Do-