Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

per Augustus, etc. Hungariae, Bohemiae etc. Rex. Reuerendissimi in Christo Patres et Domini, Amici charissimi, et Reuerendi, grate sincereque dilecti. Hodie hora vesperarum confluxerunt ad Nos nuncii, quod in tribus diebus et citius de Bohemia volantis­sime applicauerunt, afferentes nobis iucundissima et felicissima noua de victoria nostrorum et conflictu Taboritar., et illorum, % qui alias in obsidione Cittis Pilsnensis erant, qui per Dei gratiam, a quo omnis procedit victoria, in Planitie inter Ciuitatem Gurim, et monasterium Scalicz, forti bello cum modico da­mno nostrorum victoriose prostrati sunt; quarum literarum aliquas originales vestris Reuerendissimis paternilatibus mittimus praesentibus interclusas. Haec Reuerendissimi Patres voluimus vestris Pater­nitatibus pro singularissimo gaudio cunctis Christi fi­delibus optantissime nunciare, rogantes cordintime, quatenus Altissimo Domino Jesu Christo infinitas a­gentes gratias cum processionibus et a.liis solennita­tibus, ad bonum et felicem progressum, tam felicis principii, imo verius medii, omni opera atque cura vigilare velitis, quoniam et nos similiter de agendis nihil praetermittemus. Etquaecunque in futurum ha­buerimus, vestris Paternitatibus die noctuque inti­mare curabimus. Datum Vlmae, die IV. Junii. An­no Domini MCDXXXIV. Apud Balkinuin 1. c- folio 81. CCLI. Idem Sigismundus sententiam Concilii Basileensis de communione sub vtraque specie promulgat. A. 1434. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator elc. Bohemis ac Morauis Ecclesiasticam vnitatam complectentibus , seque in caeteris omnibus, prae-

Next

/
Thumbnails
Contents