Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

terquam iu vsu communionis vtriusque speciei vni­uersalis ecclesiae fidei ac ritui conformantibus, au­thorilate Domini nostri Jesu Christi, et Ecclesiae sponsae suae, sub dupplici specie, Panis scilicet ac vini his,qui consueuissent diuinae Eucharistiae commu­nicare licebit. An vero ex praecepto Dei id fieri de­beat, generale Concilium Basileae congregatuin dif­finiet, et quod vtilitati fidelium salutique congi uet, lege in perpetuum valitura constituet. Quo facto de­creto, si nihilominus Boemi et Moraui in eius com­munionis desiderio, idque missa Legatione petierint, sacer Conuentus Boemiae ac Morauiae Sacedotibus communicandi sub vtraque specie personas, sibi subiectas et in anni^discetionis constitutas, et quae id reuerenter postulauerint, libertatem impertietur, ea conditione adiecta , vt mter communicandum plebem publice instruant, nonsub specie panis carnem Chri­sti tantum, nec sub specie vini solum sanguinem , sed sub qualibet specie totum et integrum contineri Christum. Datum Iglauiae die V. Mensis Julii Anno MCCCCXXXIV." Apud Balbinura I. c. fol. 166—7. CCLII. Idem contra Vrsulam , relictam Thomae de Zerwich per cap. Po~ sega inquiri iubet. A. 1434. Serenissimo Principi Domino Sigismundo dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Regi, Domino ipsorum naturali, Capitulum ecclesie beati Petri de Posega orationes in Domino debitas et de­uotas. Litteras vestre Excellentie Inquisitorias, ab­sentibus sigillis vestris Sigillo Reuerendissimi inChri­sto Patris domini Georgy Archiepiscopi Strigonien-

Next

/
Thumbnails
Contents