Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
liuic quoque renisus fuerat idera Wladislaus. Nec Martinus Papa votorum suorurn successum supervis.it: Concilio enim, quod Constantiae Sessione XLIV. proxiine Papiae celebrandum fuerat, anno 1423. inchoatum quo(|ue, sed grassante contagione Senas translatum, ast hic propter imperium bellicis tumultibus turbatum, atque A1424. die 19-a Februarii a coniluentibus Basileam iudictum erat, conuocato, atque illi Juliano Caesarino Cardinali praestituto, apoplexia tactus XX-a Februarii rebus liumanis ereptus obiit. Successorem nactus 1-a Martii Gabrielem Condulinerium Venetum , nomine Eugenii lV-ti. Qui etiam altera post coronationem die Xlll. Martii negocia a Martino coepta perfecit; nempe conuocationem Synodi Basileensis, ac belli contra Hussitas moderamen. Hunc in finem dictum Julium Cardinalem datis XXX. May literis vtrique praeesse iussit. Concilium 1-a octobris es^ apertum. Conntin. Fleurii Tomo XXVI. p. 627- sqq. CXL. ldem Martinus JVladislaum R. P. de liberatione ipsiusper Sigismundum R. H. fienda certiorem reddit, ad pacta cum hoc conuen~ ta obseruanda, Hussitisque subsidia deneganda , hortatur. A. 1431. Martinus Episcopus Seruus seruorum Dei, Charissimo in Christo filio W ladislao, Poloniae regiillustri, salutem et apostolicam benedictionem. Cum ad Serenitatem tuam literas consolatorias scriberemus, audita morte celebris memoriae Alexandri Dueis magni Lithuaniae, fratris tui, nouus nobis allatus est nuncius detentionis personae tuae, qui animum nostri vehementi admiratione et perturbatione commouit. Cogitantes tamen,quod in ea patria , in qua natus es, et \ixisti diu Princeps et Dominus, nomen tuum, quod est apud omnes gentes exteras celebre, et venerandum, cob ct amari, inerito debeat ac ti-