Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

meri: quod regnum habes potens et fidele, quod habes et natos in tuo dominio legitimos suceessores, et non dubitanles gratiam Dei et iustitiam tecum es­se, quae omni potentia fortiora sunt, speramus in Domino, huius nouitatis finem tibi et tuo statui infe­licem esse non posse. Nos vero, cupientes in hoc casu, quibus modis possumus succurrere el subue­nire necessitati tuae, primum pias et humiles feci­mus orationes ad Deum , pro liberatione et incolu­mitate lua, deinde per literas nostras rogauimus in­stantissime Charissimum in Christo filium nostrum, Sigismundum Romanorum regem Ulustrem, vt cum omni charitate et fide fraterna velit intendere libera­tioni tuae ; quarum literarum copiam tibi destinamus, praesentibus inclusam, et speramusin Excellentia sua, quod in casu hoc tuo conabitur boni:atem, clemen­tiam et fraternam charitatem erga te ac magnitudi­nem animi demonstrare, quae in nulla alia causa cla­rius perspici potest, sicut ei scribimus. Caeterum fili charissime, quia valde cupimus, vt inter vos vi­geat fraternitas, amor.et charitas, ac perpetua et fir­ma concordia; rogamus, requirimus, et monemus etiam sublimitatem tuam, vt similiter in negotiis et necessitatibus suis, pari afFectione te habeas erga ipsum, et specialiter velis omnino, vt debes , o m n i a dudum inter vos conuenta seruare, quod oratores eius apud nos existentes de praesenti, inter caetera requirebant, antequam haberetur rumor nouitatis huiusmodi; p o 1­licentes praefatumregem Romanor. pari­te r s e r u a t u r u m. Quae requisitio cum honestaet iu­sta sit, tibi iniungimus, vt velis eam ex parte tua, effectualiter adimplere, praetermissis caeteris, quae in contrarium dici possent forsitan acta esse , et si

Next

/
Thumbnails
Contents