Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

les, similiter ex scitu attestati fuissent sicut Matthae­us praenarratus. Quia itaque praefat: Yiee Comes et Judex Nobilium ex fassione praedictorum Nobilium praescriptas particulas terrarum arabilium , nec nou syluar. etpratorum memoratorum Prioris et Conuen­tus, et easdem per dictum dominum Johannem Ar~ chiepiscopum de dominio eorumdem anno, cuius nondum extiterit reuolutio annualis, exclusos com­perissent, ideo ipsi Yice Comes et Judex nobilium praesente iam dicto nostro testimonio, eosdem Prio­rem et Conuentum in dominium eorumdem reintro­duxissent et restituissent. Datum duodecitno die diei Executionis praenotatae. Anno Domini supradicto. 1' Ex originaii, forma clausa, cum sigillo dorso impresso, ema­nata. In genere relatoriae omnes clause sunt expeditae. CXXXVII. Martinus V. PP. IVladislaum Poloniae regern ob mortem Alexan­dri hithvaniae Ducis consolatur, vtque compositis hithva­niae rebus , se ad Hussitas exstirpandos conuertat, hortatur. A. 1431. Martinus Episcopu. Seruus Seruorum Dei. Cha­rissimo in Christo filio Wladislao, Poloniae regi II­lustri, salutem et Apostolicam Benedictionem. Supe­rioribusdiebus, corde fueramus afflicti, dubitantes, ne ambitio humana celebris memoriae fratrem tuum Ale­xandrum, Ducem magnum Lithuaniae, cupidilate coronae regalis alienum faceret et separaret a te. Nunc autem affligimur et dolemus, quod mors iam recon­ciliatum cum Serenitate tua in perpetuum separauit. Sed in hoc nosmet ipsos et te consolamur in Domi­no, quod huiusmodi separatio lege naturae, .quae mortalibus omnibus statuit moriendum esse, non am­bitione et instigatione maleuola, sed sine peccato Tom. X. Vol. VII. 23

Next

/
Thumbnails
Contents