Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

suo accidit. Ante enim , quam peccaret aduersus te, seductus malo consilio, rediit tecum in gratiain , et transiuit ad suscipiendam coronam, pro meritis suis, non corruptibilem , sed aeternam , per gratiam non moi talis , sed aeterni Imperatoris. Quod sperandum est, ex eius bonis et iustis operibus , quae fecit in vita , praesertim pro amplificatione fidei Christianae, in qua vna vera salus fidelium reperitur. Quare fili Cliarissime , in liac fide consolare animumtuum, pro moiietanti Principis, tamque charifratris afilictum: quia sibi reposita est in coelo corona victoriae , ad quam vocauit eum Dominus, coronae mortalis alfe­ctione deposita, et quod , antequam ex hac luce discederet, ipsum amplexus et allocutus es chari­tate fraterna, postremo spe tibi moriens, vt debi­tum , frater fratri statum eius subditos et dominia commendauil. Nemo autem eo Duce sublato, quem tecum vnanimem, atque promptum cupiebamus fo­re ad suscipiendam defensionem fidei calholicae con­tra Bohemos haereticos, ad te vnum necesse est no­bis oculos conuertere, animum et fiduciam, spem et preces nostras. Nec egemus maiore praesidio, nec ampliori potentia, nec meliori voluntate, quam tua est, certi enim sumus, quod hanc rabiem haereticam, regno tuo finitimam , et perii ulosam tui, semper odio iustissimo prosecutus es, et extinguere cupi­uisti. Quod cum perficere solus possis, cordialiter rogamus sublimitatem tuam , vt compositis rebus Li­ihuaniae, et ordinato earum terrarum statu, quae in tua potestate relictae sunt, omnes curas, cogitatio­nes, et vires tuas conuertas ad hanc perfidam hae­resim exstirpandam; cum nullum negotium Deo ma­gis acceptum, nec vtilius mundo , nec tibi gloriosi­' us, possis amplecli, cuius perficiendi gloriam a Deo

Next

/
Thumbnails
Contents