Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

nio deliberato, et ex certa scientia concluserunt et concludunt, conuenerunt et conueniunt, iuramen­toque suo confirmauerunt et firmant, vt infra. Item conuenerunt et conueniunt, atque altera alteri pro­miserunt et promittunt, quod praelibatus Dominus .Rex, et ipse Dominus Dux insurgent cum omni suo posse contra Dominium Venetorum, et aduersus ipsum Dominium, vndecunque et qualitercunque guerram facient, non assumpturi cum eis pacem et concor­diam, nectreugam, nisi de eorum, ipsius Domini regis, et dicti Domini Ducis consensu et voluntale pro­cederet. Item conuenerunt et conueniunt, quod nec ex praesentibus conuentionibus, nec alio quouis mo­do praeiudicari aut derogari debeat, neque praeiu­dicetur aut derogetur vllis concessionibus factis per ipsum Dominum Regem praefalo Domino Duci pro sua persona. Item conuenerunt et conueniunt, quod tempore fiendarum assignationum de Ciuitatibus Ja­nua et Ast, de quibus mentio fit in inferioribus Ca­pitibus, vbicunque prouideri debeat gubernationi, regimini et castodiae ipsarum ciuitatum, fortalilio­rum et pertinentiarum suarum, de personis vti ique parti fidatis, praelibato scilicet Domino Regi et ipsi Domino Duci, et eueniente casu obitus, ipsius Do­mini regis , quein Deus auertat, aut recedente Ma­iestate sua ex Italia, teneantur et debeant ibi depu­tandae personae ipsas Ciuitates cum fortaliciis , ac pertinentiis suis praefato Domino Duci resignare; ac in manibus suis reponere libere et sine aliqua exceptione , ac omni contradictione cessante, re­stituendo singula, ipsi Domino Duci in eo statu, in quo, et prout habuerint, sicque dictae personae pro­mittere ac iurare teneantur et pariter obseruare , omni dolo et fraude remotis. Item quia pro multi-

Next

/
Thumbnails
Contents