Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
forum Curiae regiae appellare fas fuit; ipsum iniustitiae arguere nefas: Decr. S. Steph. L. II. cap. 43. „Mullitudo castrensium de Bursod, et quidam Jobbagiones eiusdem castri, scilicet Petrus et Colman, vociferali sunt contra Demetrium, Comitem ipsorum, Regi Andrae dicentes, quod iniustis iudiciis et indebitis exactionibus eos aggrauasset; praefatus autem Comes negauit hoc, quin immo adiecit, quod illi multa ei damna et iniurias intulissent, et hoc ipsum omnes alii iobbagiones tam exemli, quam IiberiSancti regis, et quadraginta homines de castrensibus, adstruxerunt. Memoratus itaque Rex delegauit causam eorum Thomae Agriensi Episcopo, et Salamoni Bano decidendam. Qui verbis vtriusque partis diligenter inquisitis, posuerunt super iuramentum Comitis Demetrii, vt praestito sacramento probaret se, in nullo populum aggrauase; imo per contrarium sibi eundem populum iniuriam et damnum intulisse; cum itaque Comes Demetrius paratus esset iurare ; memorati aduersarii se ipsos recognoscentes, non ausi sunt ipsum adiurare, et coramPristaldo huius causae, nomine Bas, de villa Ilarca, reddiderunt se culpabiles, et damnum Comitis sui restaurare compromiserunt. Comes vero eorum ad preces nostras indulsit eis, vt tantum duas marcas et dimidium de ioto damno suo ei persoluerent Nominatique duo iobbagiones carcerem intrare tenerentur, ibi quo ad vsque Comes vellet moraturi." Reg. Varad. §. 248. ,,Vniuersi Joubbagiones Bichorienses impetierant, ante Comitem Micam, eorum vniuersos castrenses de Bichor, dicentes: quod ipsi castrenses bis accepissent ab iis debita iudicia, in quibus ipsi ioubagiones castrensibus tenebantur; supradictus itaque iudex , dato Pristaldo, nomine LauTom. X. Vol. VII. b. 3