Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rentio, de vilJa Quesereu, ad iudicium ferri can­dentis misit Varadinum ; vbi taliter conuenerunt: quod praedicti castrenses darent praefatis jobbagio­nibus quinquaginla et tres boues, Judici autem et Pristaldo vtraque pars simul satisfaceret." Ibid. 194. ,,Comes sigillo suo omnem, praeter clericum etcomitem, citare possit." S. Ladislaus Decr. L. III. cap. 25. Colom. Decr. I. cap. 14. Sigillum Comitis reiiciens, citatus, nummos centum luat S. Lad. Dec. L. I. cap. 42. 1. Illud contemnens primo ac secun­do in quir.que pensis mulctabalur, et lertio causam amittebat et radebatur. Fuit eorum Jurisdictio sub­incoarctala: „Comites Parochiani praediaSeruienti­um non discutiant, nisi cansa monetarum ac deci­marum." Decr. And. an. 1222. art. 5. Oflicium fuit Begi, aut Vicesgerenti, dum per Comitatus iudica­bat, assistere: „Judices megales, seu territoriales duo, regi territorium Comitis intranti, ad dirimen­das lites se adiungent." Colom. Decr. lib. I. cap. 57. Causae ad Curiam regiam appellatae, decisae, ad lpsos remissae sunt exequendae III. 7. 1. 23. Man­data etiam regia per ipsos Comitalibus publicata: V. Codicem. b.) Comes Parochianus decimas, collectas, mar­turinas, liberos denarios, telonia, tributa fori a prouincialibus coegerat, ac necessaria ad castrumcon­seruandum seruitia: ,,Quiuis Comes in Comitatu suo lertiarn vbique partem habeat de tribulo; Rex vero ad plenum de tributo omnium similiter duas partes habeat. — Singuli Comites, per quemcunque suo­rum voluerint, denarios, qui per vniuersas Hunga­riae partes colliguntur, quanlum super vno quoque centuriatu collectum fuerit , nominatim sub certo scribentes numero, Strigonium ad festum vsque S.

Next

/
Thumbnails
Contents