Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sis Amicitiam paratam cum honore. Vestra nouerit Maguificeutia, quod cum nos receptis literis Serenissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gralia Romanorum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Daimatiae, Croatiae etc. Regis, annualibus , Conuentui Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba , ad inquisitiones , euocationes , prohibitiones, et ad omnia aha , quae tahbus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentiam , vna cum Johanne filio Petri de Zenthmyclos, homine regio, in ysdem literis annualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem, videlicet Michaelem , Chori Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam , nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi secundo die festi Beati Nicolai Confessoris proxime praeterili, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab omnibus nobilibus scilicet et ignobihbus, comprouincialibus dicti Comitatus hominibus diligenter inquirendo, talem de infrascriptis sciuissent veritatem: quomodo Magnifica Domina relicta, et Catharina filia Johannis de Gara, aliquas nonas montium vinearum possessionis Gyanth ipsius conuentus pro se recepisset, easdem nonas montium vinearum in anno proxime praeterito praefatae Domina et Catharina, sihi ipsis oecupassent, occupatasque per Castellanum, familiares et Jobagyones ipsarum recipi fecissent potentia mediante in praeiudicium eiusdem et damnum valde magnum. Datum quinto die diei Inquisitionis praedictae. Anno Domini MCDXXX-o." E charta originali.