Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
icUm Capitulum Dominam relictam Piponis de Ozora, occupatis nonis et decimis , similem actum potentiae perpetrasse refert. A. 1430. Magnifico Viro Domino Nicolao de Gara, regni Hungariae, Palatino , et Judici Cumanorum , amico ipsorum honorando Capitulum Ecclesiae Colocensis amicitiam paratam cum honore. Vestra nouerit Magnificentia, quod cum nos receptis lileris Serenissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalra. Croat. etc. Regis annualibus pro Conuentu Cruciferorum Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continenliam, vna cum Johanne, filio Petri de Zenthmjklos homine regio, in iisdem literis annualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominera, videlicet Martinum Chori Ecclesiae nostrae clericum, ad infrasciptam inquisitionem, faciendam nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt: quod ipsi in festo Beati Vincentii Episcopi et Confessoris proxime praeterito, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus et ignobibbus, comprouincialibus dicti Comitatus hominibus, palam et occulte , diligenter inuestigando, talem de subscriptis sciuissent veritatem: Quomodo Petrus Castellanus de Ozora familiaris, ac Matthaeus, Petrus Tar, Blazius Uzwegh, Paulus Sary, Be-