Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ginis in dicta Ecclesia nominatus loco eiusdem Ar­chidiaconi Zempliniensis in dicta Ecclesia nostra Agriensi seruiat et consuela onera illi debita, face­re, gerere, et supportare, ac singula emolumenta et iura per ipsum Archidiaconum alias recipi et ha­beri consueta, idem Praepositus habere et recipere valeat et debeat, praesentium patrocinio ordinamus. Verum quia quae specialiter iniunguntur et dispnonun­tur tenacius et peculiarius executioni debitae deman­dantur, pro augmenlo igitur et incremento diuini cul­tus, et praecipue ad laudem et gloriam B. Mariae semper Virginis, in et sub cuius honore et vocabulo stata capella per nos extitit fundata, pariter et do­tata, ad quam quidem Virginem benedictam, vti ad singulare praesidium confugientes, et nostrae spei anchoram f]ducialissime,dirigentes,eiusmeritisetinter­uentione, ad aeternae fidelitatis brauium pertinge­re aspiramus; ordinauimus igitur, ac de consensu praedictorum Fratrum nostrorum de Capitulo sta­bilimus , quod singulis diebus, nulla praetermissio­ne et negligentia interueniente, in praedicta Capel­la B. Mariae Virginis , duae Missae, vt puta dieDo­minico de Benedicta et sancta Trinitate, feria secun­da pro requie omnium fidelium defunctorum, feria tertia de SS. Stephano, Ladislao, etEmerico, prae­dicti regni ITungariae Patronis, feria quarta de Piis­simo Pontifice B. Nicolao, Feria quinta de excel­lentissimo et venerabilissimo Sacramento Corporis Domini nostri Jesu Christi, sexta de Cruce, Sab­batho vero de gloriosissima Virgine Maria, eiusdem capellae Patrona speciali, canlando, Missa vero se­cunda legendo post eleuationem Sacramenti in Mis­sa chori factam, statim inchoetur, et singulis die­bus dominicis et festiuis, cum officio proprio ipso-

Next

/
Thumbnails
Contents