Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rutn dierum. Feriis autem secunda, quarta, sexta, sempercum oflficio: Si iniquitates etc. aliis aulem die­bus Missa chori cum suffragiis et orationibus ad id aptis , deifice et honorifice celebrelur, et peragatur. Denique stabilimus et statuimus, quod praedictus Praepositus per Capellanos et Clericos, ad id insti­tutos, singulis diebus dominicis de Vespere, pro re­quie animarum omnium fideliura defunctorura, vt puta: Placebo cum suis psahnis, ad vigilias defun­ctorum pertinentibus, et feria secunda de mane of— licium matutinale, cum tribus psalmis et totidem le­ctionibus, caeterisque orationibus ad praemissa con­gruentibus, et necessariis faciat perpetuo et indesi­nenter decantare. Caeterum anhelamus, quod dies nostrae mortis cum celebratione anniuersaria in me­moria perpetua habeatur. Statuimus igitur, quod in die mortis nostrae et consequenter in anniuersarys eiusdem diei, singulis temporibus Praepositus cum suis capellanis et clericis Missas et alia diuina officia, ad talem diem pertinentia, deuote peragere debeant, peractisque huiusmodi officiis, decem pauperes ad minus pro perpetua requie animae nostrae citari fa­ciat et hospitari. Si vero, quod absit, praefatus Praepositus sua desidia, fortassis in praemissis in­terueniente, tanquam suae salutis immemor, praedi­ctas missas sic, vt praefertur, salubriter institulas, perticere, decantare, et alia officia adimplere ne­gligeret, aut non curaret; ex tunc talis negligens, per Capilulum ad id faciendum per grauamina op­portuna , et si necesse foret,per remotionem et pri­uationem a dicta praepositura, modis omnibus com­pellatur et astringatur. Porro sacrorum Canonum et Sanctorum Patrum institutione dictante, spiritualia sine temporalibus diu haud subsistere ambigimus; 18*

Next

/
Thumbnails
Contents