Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Regein, et Regni Hungariae Coronam. His igitur respectibus Majestas Regia per Praelatos et Barones, et Regnicolas Regni pro metis ipsius se vult declarare, utrum iidem dicant, et velintesse, dictaRegna incorporata fore Regno Hungariae, intelliganturque includi, et existere, sub metis eiusdem, quae si sub metis Regni Hungariae intelligunt, et dicunt exstitisse, et debere esse, extunc petit Sua Majestas ut declarentur, et exponantur, quae loca per totum circuitum Regni pro metis ipsius Regni habeantur, et ad quem locum communitas regnicolarum Generalis Exercitus pro recuperatione terrarum alienatarum proficisci debeat, ut dicta Majestas sua sciat, dum opus fuerit, ad quae loca possit facere transire Regnicolas suos, aut pro Regni defensione, aut terrarum alienatarum recuperatione, nec sua Majestas et Regna debent deficere in agendis cum Ecclesiis Regni. Art. XXVII. Considerat namque Sua Majestas, quod Regnum Hungariae cum Regnis et Terris eidem incorporatis est taliter, et adeo amplum potentissimum , et Copiosum Gentibus, ut contra quosque Inimicos, ex quacunque parte Regni existentes, si bene et ordinate Gentes Regni Hungariae dividantur, poterunt sufficientes Gentes pro Regni defensione, et lerrarum alienatarum recuperatione, liostiumque olfensione deputari, et levari, sicut de hujusmodi defensione per Maiestatem Regiam in sequentibus, prout sibi apparuit, disposita fuerunt, et suscipere poterunl informationem, et in his praecipit et mandat Sua Maiestas per Praelatos, Barones , et Regnicolas suos, antequam Regnum Hungariae ingrediatur, plenissime informari, quidquid ab iisdem fuerit circa hanc materiam dispositum,