Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ordinatuin declaratum, et conclusum, ut secundum ea sciat Regia Maiestas et possit se, sicut et intendit, conservare. Sequitur Divisio. Art. XXVIII. Quemadmodum Praelati, et Barones Regni Hungariae jam plures concitaverunt, et moverunt Regnicolas contra Hussitas, sic et nunc relinquitur per Maiestatem Regiam arbitrio eorumdem Praelatorum et BarOnum, ut in levatione Regnicolarum contra Hussitas faciant illud, quod eis videbitur faciendum, quia tamen Maiestas sua rcspectum et considerationem habet adGuerras, quae tamen ex parte Hussitarum, quam Turcarum, et aliunde habentur, eo attento potissimum, quod Rex Bosniae et Bosnenses multis insolentiis, et iniuriis affecerint Regnum , et Regnicolas Hungariae; ideo Maiestas sua hoc respectu Praelatos, Barones, et Nobiles Regni sui ordine subscripto divisit, si eis sic faciendum appareat, quorum una pars contra Turcos , alia contra Hussitas, tertia contra Bosnam continuum respectum, pro Regni defensione, etHostium offensione, habere teneantur, sicut haec divisio apparet in subscriptis. Art. XXIX. Haec est"dispositio contra Turcos et eius colligatos, ac adhaarentes: §. 1. A par te Dalm atiae seu Matris et Croatiae Banus Croatiae Raguzium. . Comes Corbaviae Comes Czetinae Comes Segniae . Totum Regnum Croatiae et Valachi in eo existen .... Tom. X. Vol. VII. Banderium cum potentia Banderium Banderium Banderium Cum potentiis eor. 17