Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

et ipsis reduetis poterit concilium, sub nominePas­sagii a tota Christianitate de magna providentia proui­dere , cum qua Deo auxiliante Majestas personaliter proficiscendo poterit Regnum Hungariae cum cae­teris eidem adnexis a Turcis penilus liberare, et Dominia sua dilatare, atque arapliare. Si autem Hussitae a Concilio reduci non pote­rint, extunc tota Cliristianitas, providente ipso Sa­cro Concilio, levabit manus suas in potentatu ma­ximo, contra ipsos Hussitas, quo sic habito decre­vit Majeslas Regia ipsa modis omnibus in Hungariam reverti personaliter , etTyrnaviam, Szakolczam, ac alias terras, et metas Regni Hungariae ab ipsorum Hussitarum manibus , et potestate iiberare. Art. XVIIT. Cum autem oportunum sit, ante reversionem Suae Majestatis in Hungariam, per Praelatos, Barones, et Regnicolas sic disponere, et providere de Comitatibus, quorum Nobiles, et alii possessionati homines pro defensione Regni ex parte Bohemiae contra Hussitas sunt deputati, sive per singula Capita secundum antiquam consvetudi­nem Begni veniant, sive de quolibet Comitatu pharetrarii sub certo numero mittantur, ut omnes , et singuli ad reditum ipsius Majestatis suaepro recu­peratione Civitatum, terrarum, metarum Regni ab Hussitis occupatarum sic promlos, et dispositos se conservent, ut quamprimum moniti fuerint, statim possint ad exercituantes se movere, et versus Tyr­naviam proficisci, et ipsaMajestas in medium prom­ptarum Gentium exercituantium veniendo, statim valeat agere pro rehabitione Tyrnaviae, et aliarum terrarum suppradiclarum. Art. XIX. Quae quidem Gentes, non tantum modo quindecim diebus, prout consvevewmt, seA

Next

/
Thumbnails
Contents