Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

usque necesse fuerit, debeant in agendis persevera­re, quia si per totum ipsius recuperationis locorum praefatorum tempus remanere noluerint, utique et id, quod inceptum fuit, pro recuperationc hujus­modi transibit in vanum, nec etiam ipsis aliter faci­entibus Regia Majestas his personaliter vellet inter­esse, et qualitercunque haec disposita fuerint, cer­tificetur superinde Majestas sua, priusquam Re­gnum Hungariae ingredietur. Art. XX. Disponantur id etiam, quod Rustici omnium, et singularum villarum partium superio­rum, de quibus saltem Hussitis solvunt, et ipsis obediunt, ut ad faciendos omnes labores, qui in recuperatione terrarum fieri debent, illo tempore , quo super eis jussum fuerit, venire teneantur, et sint adstricti­Art. XXI. Interim autem agant, ut melius po­terint pro bono, et utilitate Regni, in offensionem Hussitarum, et recuperationem terrarum ab iisdem alienatarum, et occupatarum. Praefatus autem Do­minus Rex, et Serenissima Domina Regina de pro­ventibus suis locabunt potentiam suam in reoccu­pationem praemissorum, et etiam Praelatorum po­tentiam, qui per Praelatos, Barones, et Regnicalas contra Hussitas deputabuntur, illuc accedere faciet, quam scilicet potentiam cum sua et dictae D. Regi­nae potentia retinebit, et stare faciet ibidem pro de­fensione Regni, et in recuperationem locorum ab Hussitis occupatorum per tolum tempus recupera­tionis, prout fuerit oportunum. Art. XXIL Et nihiiominus iidera Praelati, Ba­rones, et Regnicolae disponant, et provideant, qui ex Praelatis, et Baronibus Regni contra Turcas ver­sus Valachiam > Serviam, et alias partes Danubii,

Next

/
Thumbnails
Contents