Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

tiani, duodecim equites seruitium studeant exhibe­re." V. ad annum 1015. De excubitoribus ac Szeke­ljs confer codicem. Liberorum liorum debitum fuit annuos contri­buere numos , liberos dictos , vulgo fumarios, Fiist penz, a singulismansionibus: V. Decret. anni 1221. Molestissima fuerat conditio, quod conferri, oppigno­rari, ac vendi cum terris suis potuerint: Steph. cer­te proto Rex Ecclesiae B. M. V. Alba —regalen. Ecclesiae , ilidem B. M. V. Jaurinensis, ex parte, qua castrensium ciuium fuit, possessiones vero ca­strenses Usi, Kari, Beren, ac Vesprimium totum Ecclesiae S. Michaelis condonauit: An. 1009. ,,Yil­larum autem, siue praediorum nomina haec sunt, quae S. Mauritio contuli: Kuppan, Pannona, Ar­pas, Mogos Quiarrul, Ocol, Paloznuk. In his vil­lis seu praediis , cuiuscunque conditionis homines sunt ad me pertinentes, Sancto Mauricio dedi, qui secundum ordinem conditionis suae ita plane seruiant Abbati S. Mauritii, sicut solebant seruire regiae Maiestati." Donatio eiusdem a. 1037. Ilem Andreas II. ,,Quod silua N. quam vt supra me­morauimus , frater noster Emericus Rex per fidelem suum Gregorium Comitem, filium Seraphini, suo Patri contulit, prout ad eum pertinebat, cum metis ac terminis, quibus populi Kychend illam tenuerant; similiter quatuor mansiones, quas de nostris Falco­nariis ad custodiendam predictam siluam et falcan­dum foenum sibi per nostrum fidelem, Cecum vrba­num Comitem, contulimus, cum alia silua, no­mine Fentheus , quam exemtam de Castro Zothmar, cum quatuor mansionibus custodum siluae, et eorum terram, nomine Herep dictam — eisdem Thomae Comiti, per nostrum fidelem Abram , fratrem Hunt

Next

/
Thumbnails
Contents