Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ile Matthey, conlulimus, in suam cessissent portioliem." In litleris Comiti Sebus anno 1216. concessis etc. Liberorum , qui in potestatem Saecularium taliter translati fuerant, non mansit eadem , quae apud Ecclesiasticos, conditio; sed arbitiariis exactionibus obnoxia, facta deterior: en ! emigrationum frequentium causam et originem. 4.) Serui '). Maiores nostri in Ugoria, seu Dentummogeria venando , piscando, ac pecora suapascendo, vitam agere soliti, ab agris colendis fuerant alieni; labori huic belli caplos mancipauerant. Haec seruitutis apud nostrates origo; serui facti sunt etiam lege nonnulli liberi quin et nobiles; qui ad iudicia citati comparere pertinaciter neglexerant: Verbocz 1-ae 3. §. 4. Proditores fraterni sanguinis 1-ae 39. §. 2. Damna veldebita contrahentes acsatisfacere nequeunles. Il-ae ') Seruitutis ac Iibertatis est hic notio praeprimis ingerenda: Seruitus perfecta est sors eorum, quorum et personae etres iuri alieno obnoxiae perpetuo sunt: Tales nati haud sunt, sed iure belli, aut legis facti , vocatique mancipia, vel glebae adscripti. Imperfec t a est illorum, qui vel mancipatu soluti ex parte personaruni vel ex parte rerum suarum manserant iuris alieni: L iberti vel Libertini nuncupati. — Libertas ex aduerso est in personae ac rerum proprietate constituta. Non tollitur per rerum vel operae, vel etiam personae p a c t i t i a m et t e m p o r a r i a ni accomodationem , sed fit conditionaria. Inlima huius generis est, qua operae alieno iuri ad tempus erga mercedem Iocantur: tales sunfc famuli et famulae. Illi proxima est, qua operae rusticae erga certae terrae