Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

etiam portalurae saiiiun de Camera ad Cameram, Prouenlus regales in saiibus non diminuerentur. In Polonia autem , et per totam Alemanniam, etltaliam, ae in toto mundo sal venditur ad pon­dus, et mensuram, ut sic ubllibet inter emendum et vendendum sat bona aequalitas habeatur, propter quod eliam Regia Maiestas desiderat disponi, pro communi aequitate, ut in Regno Hungariae ad pon­dus, et mensuram sal et mittuta salium vendantur, si tamen eis videbitur. Item ordinaretur insuper, quod de salibus re­galibus, qui de Camera ad Cameram portarentur, et etiam eorum Conduetoribus nuliibi tributum reci­peretur, et contrafacientes subirent poenam, illa autern , quae pro defensione Regni, et continiorum ipsius, de prouentibus regalibus suis snnt disponen­da, interim et hac vice disponant, prout ab ipsa Maiestate Regia per priora scripta habent in hoc da­tam eis facultatem. Art. XIV. Videtur etiam necessario disponen­dum, quod omnes exercituantes generaiiter, et sin­gulariter, debeant, et teneantur constitui de statu et ioco, in quo mandabilur cos debere , et quod hi, qui in die et loco statulis non constituerentur, sub­eantpoenam, quam vult llegia Majestas contra ta­les, quia sicut notum est, frequenter hi, qui prius venerant, fatigiis, et tacdio alficiuntur, et usque dum ultimi adveniunt, in dissolutionem se conver­terunt. Art. XV. Item videtur etiam disponendum, quod nuiius exercituantium de Exercitu ante debi­tum ipsius tempus, ct sine licentia Capitanei Exer­citus recedere praesumeret sub poenis gravibus su­per hoc statutis el statuendis.

Next

/
Thumbnails
Contents