Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

qui non secum, sed cum generali Exercitu Regnico­larum proficisceretur, ut sic quilibet ratione posses­sionum suarum cum communitate onus portaret. Art. XII. Item: videtur etiam disponendum, quantum pro vna lancea, pharetra equestri per Re­gem, Reginam, Praelatos, Barones et alios quos­cunque exercituantes, stipendiariis solvi debeat, non tantum ad tres, sed ad unam integram Exercitua­tionem. Quia aliquando breviori tempore, et aliquando longiori poterit ipsa Exercituatio expediri, et vide­tur, quod Jimitetur, et taxetur, huiusmodi pecunia pro lancea, et Pharetris ad unum flor. auri, ad quo­rum rationem soluatur cum monela, quam pro eoruni velle ex permissione Regia, Praelati, et Barones Locumtenentes Maiestatis Regiae, et Regnicolae cu­di facient, quod nec dantes minus dare, nec etiam stipendiarii recipientes ad plus dandum teneantur, sicut etiam fuit factum per quondam Comites Pipo­nem, et Deszpoth. Art. XIIT. Et ut Solutio nec soluenti, nec re ­cipienti redire posset in damnum, sed esset in pre­tii moderamine aequalitas utrique Parti, videretur itaque disponendum, et taxandum, ut venderentu.% et emerentur sales non eo modo, prout nunc fit, sed eo modo haberent pretium taxatum ad quolibet sal, sicuti fuit tempore quondam Domini Regis Ludovi­ci, ut venderetur, quod sales ponderarent unum Centenarium, et statuerent pretium floreni auri, ut sic sciretur , quanto pretio emeretur centenarius sa­lis, et quanti libra vna, ut tam lapides, quam eliam minuta salium haberent cursum in vendendo, et quod fieret talis limitatio, ut ultra expensas secturae, et

Next

/
Thumbnails
Contents