Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Inimicos ex quacunque Parte ipsum llegnum insultantes notata sunt infrascripta. Ingressus. Quia ex Regni Hungariae ab antiquo observata Lege, et Consvetudine debitum fuit, ut ultra Defensionem, quam Rex, et Regina, ac Praelati Ecclesiarum, et Viri Ecclesiastici ipsius Regni de Regiis, et Reginalibus, ac Ecclesiarum proventibus pro conservatione Regni ejusdem, et confiniorum suorum ex omni fiicere parte tenentur, etiam universitas Regnicolarum Nobilium, et possessionatorum pro bujusmodi defensione confiniorum Regni contra omnes Inimicos, Regnum ipsum insultantes in generali Exercitu Regni universaliler proficisci tenentur. Item: quia etiam Rex Hungariae utitur ultra Titulum Regni Hungariae horum Regnorum titulis, videlicet: Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, et Bulgariae, quae scilicet Regna sunt ab antiquo eidem Regno Hungariae incorporata, et ad horum cujuslibet conservationem, ct confiniorum defensionem per Begem, Reginain, Praelatos, Viros Ecclesiasticos, et communitatem Nobilium et posse^sionatorum Hominum necessario semper est intelligendum. Art. I. Videtur itaque regiae Majestati, quod DD. Praelati et Barones in unum locum, et ad certum terminum facerent generalem convocationem, et aliquos de quolibet Comitatu Regni tolius advocarent, cum quibus habito tractatu declarent, per expressum de locis, et terminis per totum circuitum Regni, usque quem scilicet locum et Terminum, ac quamdiu pro Regni defensione contra inimicos convocatus Regnicolarum generalis Exercitus deberet,