Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sicut tenetur, ingruente necessitate proficisci, atque stare. Art. II. Ilem quia praecedentia gesta generaiis Exercitus communitatis regnicolarum manifestam praebuerint experientiam generalis utilitatis qualis profectus provenerit ex generali Exercitu regnicolarum circa defensionem, et conservationem Regni, cum alii ex eisdem plurimi aut paupertate, aut senio, aut alia impotentia constricti potius baculis, quam armis fulciti, verius mendicilati, quam militiae vacaverunt. Disponendum ergo esset, et providendum, quod hi, qui irent pro defensione Regni, nou essent inermes, sed saltem haberent arcus, et alia arma, quibus pro defensione Regni ad olfensam hostium se exponere possint. Art. III. Videtur utilius, quod de quolibet Comilatu mitterentur numero pharetrarii equestres, secundum facultatem cujuslibet Comitatus, et ab hujusmodi pharetrariorum assignatione, nullus Nobilium se excusare et abstrahere posset, sed quilibet Nobilis in illo Comitatu, in quo possessionem habet, teneatur communiter cum communitate tale onus portare, ita videlicet, quod videtur Majestati Regiae, ut in relevationem oneris pauperum, senum, orphanorum, etviduarum, Nobilium ac possessionatorum cujuslibet Comitatus ipsius Regni, ut de quolibet Comilatu certi numeri equestres pharetrarii bene valentes pro hujusmodi defensione confiniorum darentur , et mitti deberent pro temporis necessitate, sic et vt pauperes Nobiles, Orphani, et Viduae non aggravarentur, ut per singula capita secundum Regni consvetudinem proficiscerentur, s©d ut computarentup tanti secundum eorum facul-