Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
giratione eiusdem viae nouam metam terream erexissent; deliine versus praedictam partem occidentalem in quadam antiqua magna via , per quam vadunt ad molendina, vadit vsque ad planitiem montis, vbi in planitie eiusdem montis iuxta ipsam viam a parte septemtrionali vnam metam terream de nouo erexissent, et in medio eiusdem montis per planitiem eiusdem vadit supra vsque ad primam metam , vbi primo fuit inceptum: Ibi pars a parfe meridionali iuxta cursus praedictarum pro situ villae in portionem dictorum filiorum Pauli cessisset et peruenisset, pars vero a parte orientis descendendo de ipso monte vsque ad quetndam locum Kenderatho dictum, vbi quamdam viam sub radice ipsius montis existentem, per quam foenum deportant, communiter inter se commisissent iuxla cursus praedictarum metarum a meta principali pro situ villae in portionem dictorum filiorum Marcelli cessisset et prouenisset; item syluam ipsorum Hegerdem dictam communi vsui ipsorum reseruassent; item magnam syluam ipsorum sic diuisissent, quod eandem separat et distinguit quaedam via in regressione terrarum arabiliuin eorumdem fiiiorum Marcelli existens, iuxta quam ex vtraque parte eiusdem, vbi in ipsam syluam intraret, duas metas terreas de nouo erexissent, et in ipsa sylua in eadem via vadit versus orientem, etibi, vbi girat, versus fluuium Kwesd duas metas terreas de nouo erexissent, hinc perueniret ad vnam arborem Egerfa dictam iuxta praedictum fluuium Kwesd existentem, sub qua metam terream de novo erexissent, ibique cadit in ipsum tluuium Kwesd, et in ipso fluuio Kwesd versus partem orientalem procedendo , vadit vsque ad quoddam molendinum Toutmolma dictum, vbi ad partem meridionalem ipsa