Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sylva cessisset et prouenisset in portionem filiorum Pauli antedictorum , a parte vero septemtrionali in portionem dictorum filioium Mareelli cessisset et provenisset; item terras arabiles intra metas et terminos dictae possessionis Yilliam vbique exiuentes in duas partes coaequales inter se per signa metalia diuisisseut; item virgultum iporum scilicet Harastli dictum, prout in prioribus literis ipsorum diuisionalibus haberetur, similiter inter se per signa metalia in duas partes coaequales diuisissent; item molendinum ipsorum similiter communi vsui ipsorum commisissent, pracdictas autem literas ipsorum divisionales inter se emanatas iure perpetuo et irreuocabiliter permanere commiserunt coram nobis. Retulerunt etiam nobis, quod ipsi super omnibus damnis, nocumentis et aliis quibuslibet iniuriis seu iniuriosis factis vsque ad haec tempora inter ipsos illatis, et quouis modo irrogatis sibi mutuo et invicem satisfacientesad perpetue pacis et concordiae deuenissent vnionem, et deuenerunt coram nobis , reddentes alterutrum ratione omnium praemissorum emendatum, iustificatum, et per omnia expeditum, seu absolutum, literas etiam ipsorum quaslibet scilicet inquisitionales , prohibitorias, obligatorias, iudiciales, protestationales , et et alias quaslibet processus causarum suarum continentes hucusque contra sese quouis modo emanari facere procuratas friuolas et inanes commisissent, et commiserunt coram nobis. Super quo etiam praesentibus nobis reportatis nostrum Priuilegium concedemus. Datum feria tertia proxima ante fest. B. Demetrii martyris, A. D. MCCCLII, Quibus praesentatis, quia praescriptae Conuentus Pechvaradien. patentes factum praedictarum portionum possessionariarum ipsos communiter concernen-