Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rcgna, principatus, atque dominia sua aspirares, nec pro te vel alio contra eius statuin vel aliquid attentares; immo, si quid per aliquem altentari sentires, iu damnum reale, vel prsonale regis eiusdem , ipsum praeuisum facereres et eidem pro posse tuo assisteres; et quod licet huiusmodi promissa etiam cum iuramento firmaueris, scripturis euarigelicis manu tactis, nihilominus, vt orator ipsius regis asserit, illorum omnium immemor, vel contemtor, regium statum et honoremeius cnormiter offendendo, ducatum Lithuaniae et terras Russiae, ipsius Regni Pololoniae membra, eidem iam dudum incorporata, et vnita, dilecto filio Alexandro, duci Lithuaniae, ad vitam eius regia auctorilale concessa, prout asserit, idem orator, ab ipso Poloniae regno seiungere, ac liberare, et in nouum regnum erigere et praefatuin Ducem huiusmodi regni regem , in hanc ambitionein ac cupidilatem dignitatis suasionibus incitatum, constituere et creare procuras. Quod fiei i non posse, assertum est, sine turpi nota ignominiae tui nominis, propter conuenta praedicta in pace facta cum praedicto Poloniae rege; et promissiones tuas, v| per eundcm oratorem asseritur, firmatas, nec sine ipsius Ducis dedecore , propter obligationem pi aefatam , qua obstrictus est, nobis et tibi, si ad huiusmodi erectionem regni et creaiionem ac coronationem regis incolsulte procedercs, prqpter manifcstam iniuriam, quam sibi fieri praefatus rex et regnum praetendunt, bellorum pericula, vastitatpsque tcrrarum, strages fidelium et scandala maxima, vt asserunt, sequerentur , quae modis omnibus euitanda sunt. Propterea cupientes, vt tenemur, tantam j)estem, tantumque periculum auertere, a populo Christiano ; Celsitudinem tuam caritatiue monemus, ex cordeque