Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

requirimus et rogamus per misericordiam Jesu Chri­sti, vt in hac causa nihil facias festinanter , et sine longa et matura deliberatione, ac Ecclesia inconsul­ta; ne necessarium sit postea, qui non possumus laesis postulantibus negare iustitiam, de violatione, vel non, iuramentorum pacis ac foederum praedi­ctorum cognoscere, prout idem Rex Poloniae desi­derare videtur; et forsan nos , cogente iustitia re­uocare, si quae perperam facta essent, cum tanto scandalo populi Christiani, cuius te auctorem et su­scitatorem nedum esse, sed etiam suspicari posse, non veliemus} ne fama tua, quae vbique clarissima est, laedatur, et anima tua tanti peccati onere prae­grauetur, etreus in extremo iudicio malorum omni­um praedictorum, quae necessario, vt piurinmin, sequutura videntur, valeas denotari. Quare fili cha­rissime, in hac tam periculosa materia moderare vo­luntatem tuam et in hac parte nostris paternis moni­tionibus et consiliis acquiesca-, et viam alias tibi per nos apertam, de oratoribus transmittendis ad nos, amplectaris. Nos atiam praefatum Ducem, propter eius excellentiam et singularia bona , quae fecit in propagatione Chrislianae fidei, magni facimus, et pa­terna charitate diligimus, ac ipsum dignitate regia dignissimum iudicamus. Sed vellemus eum cum pa­ce, sine scandalo, sine iniuria, et sine discordia fra­tris sui, talibus ornamentis ornari, sicut alias scri­psimus sublimitati suae. Datum Romae apud S. Pe­trum, idibus Nouembris, pontificatus nostri anno - quarto decimo." Apud Dlugossum col. 533. (jui bullam banc ad a. 1429. re­fert, quam tamen annus regiminis Papae ad sequentem reuocat. Error tamen in anno Pontificatus videtur late­re, qumn pace cum Ladislao Polono redintegrata, haud

Next

/
Thumbnails
Contents