Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
nali , at de praemissis debitam notitiam non liabentes, discretioni tuae per apostolica scripta committimus et inandamus, qnatenus de praemissis omnibus et singulis authoritate nostra diligenter informes et si per informationem huiusmodi inueneris ita esse, erecticnem et aedificationem ipsius Capellae Apostolica aucloritate confirmes, diguitatem j>raepositaIem in e;i erigas, ac Capellanorum numerum huiusmodi iuxta facultates easdem statuas, onjjnes et disponas. — Datum Romae , apud SS. Apostolos XV. kalend. Januarii, Pontificatus nostri anno tercio de, - * cimo." Apud Kaprinai Hist. Diplom. P. ]. p. 264. XXXYII. Jdern Martinus a Litvania in regnum independens erigenda Sigiimundum dehortatur, A. 1429. Martinus Episcopus Seruus Seruorum Dei, Charissimo in Christo filio, Sigismundo , Romanorum, Hungariae et Bohemiae regi illuslri, salutein et Apostolicain benedietionem. Nuper pro parte charissimi in Christo filii nostri VUadislai, Poloniae regis illustris, fuit propositum coram nobis, adstante collegio venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, quod licet Serenitas tua in celebratione pacis et reintegratione amicitiae, quam inuicem solemniter, nobis id cupientibus et operantibus, contraxistis, eidem regia fidc promiseris, quod ipsum perpetuis temporibus haberes pro amico et amicabiliter pertractares ; atque prosequereris eumdem semper, eiusque liberos et haeredes summis fauoribus, caritate, et beneuolentia singulari, et etiam honorem ipsius regis et comtnoda procurares, nec vnquam, quouis quaesito colore, ad auferenda bona,