Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

reciperet, erigi et aedificari auctoritatc ordinaria fe­cit. Quum autem , sicut eadem petitio subingerebat, idem Episcopus praefatam Capellam de bonis suis pa­trimonialibus iuxta facultatem suam dotare proponat, cupiatque illam ad dignitatem praepositalem erigi, ac certum capellanorum, — qui Sacerdotes esse debeant, iu\ta facultatem dictae capellae, numerum ordinari, et liuiusmodi suis bonis pro praedictorum Praepositi et capellanorum sustentatione, aliisque necessariis, per eos supportandis oneribus, non sufFicientibus, ar­i hidiaconatum Zempliniensem , vnum ex liuiusmodi X. archidiaconatibus praefatae Ecclesiae, per obitum condam Petri Betli de Zeech, in ipsa Ecclesia archi­diaconatus Zempliniensis immediati et legitimi pos­sessoris nuper extra Romanam Curiam defuncti, vacan­tein, praefatae Capellae vniri, ipsumque Archidia­conatum et archidiaconalem dignitatem praefata su­primi et exlingui, ac in praepositalem dignitatcm di­ctae Capellae transfeirj et commutari, et quod dicta praepositura B. M. et illius praepositus, pro tempo­re existens , eiusdem B. M. praepositus in dicta Ec­clesia nuncupentur, ethabeantur ; atque idem prae­positus et Canonicus dictae Ecclesiae praebendatus existat, et de gremio dilectorum filiorum Capituli dictae Ecclesiae in eiusdem Capellae praepositum per ipsum Capitulum assumatur, et eligatur, ac praepo­situs B. M. in dicta Ecclesia nominatus, loco eius­dem archidiaconi Zempliniensis, in dicta Ecclesia seruiat et consueta onera illic supportet. Quare pro parte dicti Episcopi nobis fuit humiliter supplicatum, vt praedicta omnia et singula concedere, facere, statuere, ordinare, et alias super praemissis oppor­tune prouidere, de benignitate Apostolica dignare­mur. Nos itaque, huiusmodi supplicationibus incli-

Next

/
Thumbnails
Contents