Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
ibidem essent conslituli, cum omnibus rebus et bonis eorum, de eodem regno Poloniae ad propria revocare, factaque prius nostra revocatione Polonos mercatores medio yestri et civitate vestrae habitationis excludere et licentiare, ipsamque civitatem, uti melius potestis praemunire et fortificare debeatis. Secus non facturi. Datun? in Newremberga in festo decollationis Beati Joannis Baptistae. Regnorum nostrorum anno Hungariae etc. tricesimo sexto, Romanorum duodecimo et Bohemiae tertio. In forma clausa sigillum appressum. — A capite scriptuin: Commissio propria Dotnini regis. — Ex origin. membrana arcbivi civitatis Bartfa- Copiae auxiliares Germaniae, quae ad Pragam obsidendam confluxerunt, nihil profecerant. Coactus proin fuit Sigismundus Coributhi revocationem legatione in Poloniam destinata negociari. Hagecius loco citato. Cfer. etiam Balbinum Epit. rerum Bohem. L. IV. cxcv. Idem Sigismundus populos ac iobbagiones praestitis prae~ standis salvos dimitti pro Abbate de Beel iubet. A. 1422. Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Fidelibus noslris universis ct singulis Nobilibus, et alterius cuiusvis status dicti regni nostri Hungariae possessionatis hominibus, praesentes visuris, salulem et gratiam. Dicitur nobis in persona religiosi viri Domini fratris Friderici Abbatis de Beel, quomodo nonnulti forent, ex -vestris iobbagionibus, qui obtenla licentia, iustoque terragio deposito et aliis debitis persolutis, de veslris possessionibus ad suas et dictae suae Abbatiae possessiones se transferre vellent moraluros, quos vos Tom. X. Vol» VI. 31