Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

calumnia eis imposila, abire non permitterelis, in suum praeiudicium et damnum valde magnum. Et quia hoc una cum Praelatis et Baronibus, potiori­busque Nobilibus regni nostri id statuentes decre­vimus firmiter observandum, ut populi et fbbbagio­nes tam nostri regales, quam Ecclesiarum et Nobi­lium ad possessiones quorumcunque liabita licentia et iustis eorum terragiis depositis, et aliis debitis persolutis, se transferre valeant, atque possint mo­raturos. Fidelitati igitur vestrae universitatis et ve­strum cuiuslibet firmiter praecipiendo mandamus, quatenus a modo in antea et deinceps huiusmodi po­pulos et iobbagiones vestros, qui de vestris posses­sionibus, ut praemittitur, habita licentia, ac iustis eorum terragiis depositis, et aliis debitis persolutis ad possessionem commemorati Domini Abbatis , et per consequens dictae Abbatiae suae se transferre voluerint moraturos, eosdem calumnia quavis rele­gata abire permittatis et permitti faciatis; salvis eo­rum rebus et personis. Alioquin commisimus et se­rie praesentium committimus Comiti vel Vice-Comiti et Judicibus Nobilibus illorum Comitatuum, in quo vel in quibus huiusmodi mandata nostra non obser­vari consuetis, ut vos a^ctius compellant et astringant authoritate nostra regia praesentibus in hac parte ipsis attributa et iustitia mediante. Secus facere non au­suri in praemissis. Praesentes quoque post earum le­cturam reddi volumus praesentanti. Datum Posonii, feria quinta proxima post festum conceptionis Vir­ginis gloriosae. Anno Domini Millesimo quadringen­tesimo vigesimo secundo. Regnorum nostrorum An. Hungariae etc. trigesimo sexto. Romanorum trede­cimo, Bohemiae tertio. L. S. impressi. Ex originali archivi regnicolaris-

Next

/
Thumbnails
Contents