Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Ad Lectorem. M ajestatis Regiae jubar, quod Tomi IX, volumine V. praefati evolvimus, ad superiores et inferiores regni magistratus est difFusum. Quinam? qualesve ii a primordio usque 14-10um fuerint? interest pluri­mum novisse. Qui superiores administrarant, fuerunt aulae regiae ministeriales, Archiofllciales, Optimates ac Jobbagiones, regiique B aron e s vulgo compellati • inferioribus vero praefecti Proceres , item C o m i­t e s. Barones a negotiorum , quibus praefuerant, gravitate, Comites , quia Reges sunt comitati, obti­nuerant nomen; priores dignitatem magnifico­r u m sunt, imperantium exterorum more, sortiti ') Nec primaevos Hungarorum Duces suis caruisse ministe­rialibus e consonis Belae regis NotariiCap. VI. XL. L. LII. ac Constantini Porpliyrogenetae Cap. XXXVIII. et XL. testimoniis claret: ille foris Judices, bellis Capitaneosj hic Gylam, Charchan et Archontes, Duces exercituum, praefuisse commemorat, axiomate nobilissimos.

Next

/
Thumbnails
Contents