Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
V. Tractatum Politico-Historico-Juridicum Michaelis Pongracz. An. 16G8. De Arcliiofficiis regni Hungar. Car. And. Bel. A. 1749. # I. Barones Regni Hungariae. Baronum regni numerum, ordinem primigenium, facile determinaverit nemo: ii enim temporum successu emerserant in lucem, atque pro majori vel minori cum regibus nexu, servitiorumque diuturnitate, suos consecuti sunt gradus: Hermannum certe, Ciliae Comitem, Dalmatiae ac Croatiae Banuin , Sigismundi R. Hung. socerum, lta etiam Albertinum Maurocenum, Andreae III. avunculum, Comitem Posegae perpetuum, prae Palatinis; quosdam Tavernicorum regalium Magistros Palatinis proxime, consignatos legimus. Vsu tamen potiori factum , vt hoc ordine censerentur: Comes Palatinus, Comes Curiae regiae, Vajvoda Transilvaniae, Banus Dalmatiae et Croatiae tum Magister Tavernicorum regalium. Pro servitiorum diuturnitate : Agazonum, Dapiferorum, Pincernarum, Cubiculariorum, Janitorum regalium Magistri, ac curiae regiae Magister praeferebantur. De singulorum dignitate, functionibus etc. dicendum. 1.) Comes Palatinus. Comes Palatinus, vti apud orientis et occidentislmperatores, aulae regiae a ministeriis fuerat domi