Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
et pilis capitis sursum erectis, positus erat superius descriplus. Quibus sic propositis, enumeratis, recensilis, ac cordialiter perceptis. INos sane attendentes, quod principum solia et in illis sedentes, tunc condignis creduntur efferri preconiis, cum subiectorum suorum merita grate considerantur, et eorum aecepta servitia munificenciis seu premiis recompensant, et ob hoc in animo nostro regio considerando revolventes multiplicia merita probitatis et preclare deuocionis et fidelilatis opera demonstrata et per nos visa, quibus praedictus Andreas, vt praemisimus, ab adoleseentia sua vsque in presentem suam etatem in cunctis negociis nostris, regnique nostri agendis, sibi commissis et confisis, semper se gratum reddidit atque acceptum; signanter dum olim contra illustrem Principem Procopium, Marchionem Moraviae, Consanguineum nostrum, recordationis felicis et eidem adherentes, tunc notorium aemulum nostrum, exercitum validum instaurassemus, el Moravie Castrum, Ostro vocatum, cum suis pertinenciis obsedissemus, et in obsidionem posuissemus, tentoria Iiegalia ponentes et castra metantes, vias, passus, exitus et introitus genlibuset armaturis concludendo, prefatus Andreas de Chap, societatis nostre, supradicte Draconice familiaris collega, animosus, virilis, audax et forlis, more leonis, inimicis non parcendo, sed pro nostra gloria cum aliis nostris fidelibus, res et bona periculis submittendo, casualiter per sagittam baliste ab inimicis in facie percussus fuisset, perdidissetque ob hoc oculum eius dexlrum, et demum similiter per nos castro Iloistein in predicta Moravia in obsidionem posito, nobis semper presente in parte anteriori sui corporis, videlicet in pectore hostiliter et. gravissime transfixus et transfossus