Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
in gladio fuisset, et sie gravissime vulneratus per Kostes extitit detentus, carceribus magnis atque diris mancipatus fuisset; et post liec omnia cum procli dolor in dicto regno nostro Hungarie disturbium generale factum fuisset, nosque superbia nostrorum tumescente et invalescente per Prelatos nostros et Barones detenti fuissemus, predictus Andreas lidelitatem fidelitate, et bonum bono addendo, et ab eius constancia recedere nolendo, sed emulis nostris et inimicis seu infidelibus continuo se opponendo, et cum sui sanguinis elfusione in nostram redemptionem cooperando et pro nostri stalus conservatione et honoris augmento, laborando, ciun gladiis et aliis armis hostilibus offensivis gravissime extitit percussus et ilerum detentus, non sine magna sui sanguinis elfusione, cum rerum et bonorum suorum amissione, prout hec et alia in persona supradicti Andree Chap, tam in facie quam in pectore clarius videntur, suntque notoria regno nostro Hungarie predicto atque manifesta. In quibus predictus Andreas de Cliap pre ceteris suis fratribus, proximis, consanguineis, amicis et coetaneis, velut aurum puritatis suo splendore ceterorum metallorum precellens nitorem, nostrae Maiestatis obtutibus, quia constantissime se gratum reddidit et acceptum, volentes et ex animo nostro regio cupientes motu proprio et ad nullius consuitationem, eidem Andree et per eum suis fratribus, consanguineis, proximis , videlicetAndree, Paulo, Ladislao, Petro Preposito, et INicolao, filio Nicolai de Chap, Petro, Stephano, Ladislao, Joanni et Auguslino, filiis Emerici de predicta Chap, Petro Archidiacono Zemliniensi, Geor8 lo et Jacobo, filiis Galli, olim Comitis Zoliensis de ^ e ch, et Michaeli, Plebano de eadem Zech, Nico-