Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
bus Hungariae competentem, cui Colomanus studio pacis renunciauerat, quamque ipse A. 1403. sibimet attribuit, episcopos denominandi legaliter, vt refert Verboczius Par. I.Tit. XI. ,,fsta libertas regni, quantum acl beneliciorum col— lationes, olim tempore domini Sigismundi Imperatoris et regis, vna cum plurimis libertatibus buius regr.i, in generali ac celebri concilio Constantiensi — corroborata, iurisque iuramenti religione firmata fuit; prout buila, superinde confecta , clare continetur/' Haec quidem bulla nusquam reperitur, nec in actis concilii memoratur; in dubium tamen nequit reuocari, cum leges patriae, post octuaginta annos latae eiusdem meminerint bis verbis: „Quia ex concessione venerabilium episcoporum, presbiterorum et diaconorum S. R. E. Cardinalium, olim in Concilio Constantiensi constitutorum , regnum boc in eo priuilegiatum esse, constat, quod nullus extrahatur extra istud regnum, ad iudicia auctoritate literarum apostolicarum; nisi quum causae aliquae per appellationem legitime fuerint ad sedem Apostolicam deuolutae; statutum est — quod nullus extra regnum istud, nisi per vi* am appellationis extrahatur." Wlad. III. Decr. III. Anni 1198. Art. 63. CCCLXXX. Eberhardus Episcopus Zugrabien. Praebendariorum collegium in an~ tiquis consuetudinibus conseruari praecipit. A. 1417. Eberhard. Dei, et Sedis Apostol. gratia Episcop. Zagrab. Mathiae Praepos., Gerardo Lectori, Joanni Cantori, Ladislao Cathedrali, Gregorio Bexin A. Diacon. Gregor. Custodi, totique Capit. mandat, vt praebendariorum collegium in eorum consuetudinibus et prouentuum perceptionibus, praecipue in oblationibus et offertoriorum perceptionibus, in Vigilia Epiphaniae, tempore processionis cum Cruce; sin-