Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

gulis annis ad dornos Canonicorum, vt moris est deportandae, defendat, vt fuit ab immemoriali obser­uatum , sine quartae aut alterius portionis solutione aliquali, cuicunque Piebano etiam soluendae; prae­sertim contra quemdam Martinum S u ble c t or em, ac Parochum S. Emerici de Zagrabia, qui Praeben­darios molestat, eique silentium imponit. Mandat etiam Capitulo lias suas literas inter statuta registra­ri. Datum Zagrabiae in festo Valentini. Anno Do­mini MCCCCXVIJ." Apud Kerchelich Hist. Eccl. Zagrab. p. 156. Sublectores, qualis hic commemoratur, stricte iuuentutis docendae inu­nns obibant. CCCLXXXI. Capitulum Jaurinense super terra Ukche per Pastorios Monasterio de Chorna oppignaorta, testimoniales edit. A. 1417. Nos Capitulum Ecclesiae Jauriensis memoriae commendamus: Quod Nicolaus dictus Bondor, et Georgius, filius eiusdem de Pastor, pro se ipsis personaliter, ac idem Georgius pro Ladislao, fdio suo onus et grauamen eiusdem, si subscripta retra­ctarent in se assumendo, coramNobis constituti per eosdem confessum exstitit viua voce in hunc mo­dum : Quod ipsi quadam necessitate compulsi ter­ram ipsorum Ukche vocatam ad dictam possessio­nem eorum Pastor spectantem, cui scilicet terrae a parte Aquilonaria terra Ecclesiae de Chorna, a par­te orientali terra Domini Stephani de Kanisa , ac Joannis fily Nicolai olim Tauernicorum Magistri si­militer ! kche vocata a parte Meridionali, annotati Nicolai et Georgy dicti Bondor, ac Magistri Fran­cisci de Aszonyfalua, a parte vero occidentali via, m qua de dicta Chorna itur ad possessionem Sarkany

Next

/
Thumbnails
Contents