Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

bur apostolicae confirmationis adiicere de benignita­te Aposlolica dignaremur. Nos igitur, huiusmodi supplicationibus inelinati, indnltnm concessionem, donationem ac litteras huiusmodi et quaecunque in­de secuta, rata habentes et grata illam auctoritate etc. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Con­stantiae V. Kalend. Januarii Pontificatus nostri anno primo." A. MCDXVII. 6' Apud Farlatum Tomo V. p. 460. Odo Columna, CardinaKs Diaconus tit. S. Georgii ad Velum aureum, conspiranti" bus omnium electorum votis, est Pontifex renunciatus, qui in honorem S. Martini, Turonensis Episcopi, cuius festum hoc ipso die agebatur, Martini V. nomen assum­sit. Mox rogata Patrum sententia, non inuito, quamuis initio reluctante, Sigismundo Caesare, Joannem Huss, quod palinodiam canere nollet, igni concremandum addi­xit. Quae res tam Sigismundo, quam Ecclesiae, maximam apud Bohemos creauit inuidiam. CCCLXXIX. Libellus nationis Germanicae in negotio electionum Martino V' PF. porrectus. A. 1417. Petimus, quatenus sedes Apostolica reseruatio­nibus , clausis in corpore iuris, contenta sil; et electiones, confirmationes, collationes, prouisiones, praesentationes, et quasuis alias dispositiones eccle­siasticas, de archiepiscopatibus, episcopatibus, et ab­batialibus, aliisque dignitatibus, et praelaturis ac beneficiis ecclesiasticis, per metropolitanos, episco­pos , praelatos et capitula vel collegia, et alios pa­tronos, seu collatores ecclesiasticos, libere fieri per­mittat. Anno MCDXVII. Apud Fleurium T. XXVI. p. 364. Occasione hac reuindica­uit Sigismundns R. H. facultatem e iure patronatns Regi-

Next

/
Thumbnails
Contents