Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

orum, praesertim Benedicti, monachos eiusdem or­dinis sine licentia Abbatis, seu nominatim, et lile­ratorie concessa, recipere et recolligere auderet. Sub poena, quae pro maiori excessu venit impo­nenda, iuxta institutionem Ordinis Sancti Benedi­eti. 4' Habetur in aetis Synodi, a Dionysio celebratae V. Acta Conc. Hung. CCCLXXYIII. Martinus V. PP. immunitates Paulinorum de monte Garich, roga­tu regis Sigismundi, conjirmat. A. 1417. Martinus Episcopus Seruus Seruorum Dei, ad futuram rei memoriam. Apostolicae seruitutis in­iunctae de super officium mentem nostram incitat et inducit, vt circa ea, qeae pro statu personarum, religionis habitu, vacantium studio piae vitae, opor­tuna fore conspicimus, operosis studiis intendamus. Sane dudum pro parte dilectorum liliorum, Prioris et Fratrum domus S. Mariae de monte Garygh nun­cupatorum, Sancti Pauli primi Eremitae, ordinis S. Augustini, Zagrabiensis dioecesis, quondam Bo­nifacio Nono in eius obedientia, de qua partes illae erant tunc, nominato; exposito, quod olim ipsi prouide attendentes etc. ne Priorem et fratres, aut colonos huiusmodi praetextu cuiusuis consuetudinis super petitione, seu exactione decimarum huiusmo­di quoquomodo impedire seumolestare praesumant, prout in dictis litteris plenius continetur. Quare pro parte charissimi in Christo fily nostri, Sigismundi Romanorum et VngariaeBegis illustris, ac dictorum Prioris et fratrum, nobis fuit humiliter supplicatum, vt indulto, nec non successioni, donationi, ac lit­teris praedictis pro ipsorum subsistentia firmiori, ro-

Next

/
Thumbnails
Contents