Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

bri, et alia ornamenta Ecclesiarum, divinis ofliciis deputata, et reliqua ex causa pignoris vel alias oc­casione diclae exactionis nullatenus capiantur et di­strahantur , vel eliam occupentur: Ac etiam quod personae miserabiles et impotentes ad praestationes huiusmodi decimae nullatenus compelli debeant sive possint. Tua igitui Celsitudo prout de ejus Regia Claritate abunae confidimus in redemtorem omnium ac speramus circa incrementa pacis, status et liono­ris huiusmodi tam Ecclesiae quam Imperii praefato­rum, invigilet, vt votiui subsequantur efiectus ac jialmam divinae gloriae ultra nostram et ipsius sedis Benediclionem, et gratiam, exinde consequi me­rearis. Nulli ergo omnium hominum liceat hanc pa­ginam nostrae impositionis, assignationis, Conces­sionis, donationis et volunlatis infringere, vel ei au­su temerario contraire. Si quis autem hoc attenta­re praesumpserit, indignationem omnipotenlis Dei, et B. B. Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Constantiae VII. Cal. Febr. Pon­tificatus nostri Anno I. Apud J. Ch. Lunig Cod. Dipl. Germ. Tomo f. fol. 431 — 4. CCCLXXVII. ludicium Synodi Constantiensis in Sjnodo Strigoniensi publicatae. A. 1417. Quoniam alias, vt accepimus in Synodo simili per quondam Reuerendissimum Patrem Dominum Johannem, Archiepiscopum Strigoniensem, Prae­decessorem nostrum, inhaerendo Concilio Constan­tiensi, secundum formam iuris communis, omnibus et singulis Abbatibus et Prioribus Ordinis Sancti Benedicli, ac Ecclesiarum Rectoribus fuerit subgra­uissimis poenis inhibitum, ne aliquis Abbatum, Pri-

Next

/
Thumbnails
Contents