Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
aduersus nostros et regnorum aemulos, vtputaTliurcos, erucis Christi blasphemos, instauratis, nec non in Franciae et Angliae Regnorum, ac praesentibus Alemanniae partibus, quas nos pro sacro vniuersalis Ecclesiae, quae iam superni luminis gralia illustrante ad verum et vnicum eius sponsum peruenit, et sacri Impcrii status reformatione, Duce Christo, qui lux vera est luminum, feliciter perlustrauimus, non parcendo rebus suis et personae, sed varys periculis imminentibus se ipsum exponendo, celsitudini nostrae intentissimis animi desiderys studuit se ipsum gratum reddere et acceptum. Volentes itaque eum praemissorum suorum laudabilium meritorum intuitu regalis munificentiae antidoto prosequi speciali, animo deliberato, et ex certa scientia eidem Benediclo et per eum memoratis Pa— tri et fratribus suis, cunctis quoque ipsorum fratribus et consanguineis ac haeredibus et successoribus vniuersis, ad praefati Benedicti supplicationis instantiam praescripta arma seu nobilitatis insignia hic depicta, ac pictoris Magisterio distincte descripta virtute praesentium confecimus, imo de habundatiori plenitudine speciahs graliae nostrae ad maiorem eiusdem Benedicti et aliorum supradictorum Nobilitatis gloriam motu proprio concedimus, ac praesentibus elargimur, vt idein Benedictus et aly supradicti, eorumque haeredes et quilibet ipsorum, et posteritas vuiuersa , nata et nascitura, haec arma, seu liobilitatis insignia, prout praesentibus literis circa principium appropriatis coloribus diuersis inserta pictura denotat, etdeclarat, a modo in antea in praelys, hastiludys, torneamentis, et in omni exercitio militari, et clientali, geslare valeant pariter et deferre. Gaudeant igitur fauore regio et